- TELECLES
- I.TELECLESLacedaemonius, Heraclides, ab Euristhene VIII.filius Archelai, pater Alcaumenae, Herodor. l. 7. Collegam regni ex altera stirpe Chatillum primo habuit, ac Amyclas, Pharin, Geranthrasque oppida finitima (quae ab Achaeis adhuc tenebantur) bellô capta evertit, et de Amyclensibus, qui fortiter restiterant multanque dderant virtutis documenta, tropaeum erexit. Dein Charilli fil. Nicandrum, quô una regnante, in Dianae Limnadis fano, a Mesleniis occisus est, quod impuberes, in morem virginum ornatos, cum pugionibus disposuisset, qui primores Messeniorum ad templum venientes ex improviso adorirentur ut quidem Meslenii dicebant: Lacedaemoniis Virgines illuc ad se de more mislas, a Messeniis violatas, et Teleclum iniuriam propulsare conantem, interemptum fuisle, contra affirmantibus. Sane Lacedaemonii caedem Regis sui non vindicârunt, quasi eslent facinoris conscii, Erat autem tum Mesleniorum Rex Phinta. Pausan. Lacon. Regnavit annos 40. succeslore filiô Alcamene, quem vide.II.TELECLESPhilosophus, Lacidae discipulus. Diogenes Laertius, l. 4. c. 60.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.